- BINARIAE formae
- BINARIAE formaeapud Ael. Lamprid. in Alexandro Severo, c. 39.Formas binarias, ternarias et quaternarias, et denarias etiam, atque amplius usque ad bilibres quoque et centenarias ---- resotvi praecepit: Viris doctis sunt nummi binis aureis valentes. Salmas. vero formas hîc interpretatur τύπους aut σφραγιςτήρια vel ςημαντήρια, quibus nummi rali formâ signarentur, binarii seil. et quaternarii et similes. Interim sequitur, Eas resolvi praecepit, nec in usu cuiusquam versari: unde manifesto formas pro nummis ipsis dixit Lamptidius. Quemadmodum et i XXX. Tyrannis, apud Pollionem, c. 31. Cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma exstat apud Treviros, h. e. qui eriam hodie exstant, vel quales hodieque visuntur apud Treviros. Sic itaque Binarius hic et Ternarius nummus aureus, qui binos et ternos aureos simplices pendebat. Uti quinarii olim, qui quinos asses, denarii, qui denos, pendebant. Graeci, uti binarium aereum, vel dupondium, δίχαλκον vel δίνουμμον; ita binarium aureum δίχρυςον dixêre. Iidem Biniones quoque appellari poterant. Glossae, biniones, δίνουμμα; etiam dupliones, ut Graecis διπλοῖ χρύςινοι. Glossae iterum, Dupliones, διπλοῖ. Ita Galli hodie aureos binarios vocant, et quadruplos, quos quaternarios Latini vocabant etc. Salmas. ad Lamprid. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.